- LUPERCAL
- LUPERCALlocus sub Palatino, Ferrar. habet Aventino, monte Pani pastorum Deo consecratus, in quo sollennia quaedam sacra quotannis fiebant, mense Februatio, quibus Panos sacerdotes, qui Luperci dicebantur, in Fabios Quintilianos, Iulianosque tandem divisi, Dio. l. 24. restituti ab Aug. Suet. in eius vita c. 31. Iul. Caes. c. 76. et 78. nudi per urbem cursitabant, mulierum palmas uterosque caprinâ pelle ferientes, quâ re et fecunditatem et facilem partum fieri putabant. Instituta autem putantur haec sacra ab Euandro, d. 15. Kal. Martii, in honorem Panos Lycaei, quem Arcades simili honore colebant, Mart. l. 4. Epigr. 28. et Liv. l. 1. c. 5. Quare autem nudi discurrerint, hanc causam adfert Serv. cum Romulus et Remus ludicro huic intenti essent, latrones interim, occasione arreptâ, pecora illorum abegisse, eaque re intellectâ, Romulum cum omni iuventute, abiectis vestibus, ut ad cursum expeditiores essent, latrones esse insecutos, iisque oppressis praedam recepisse. Quae res quoniam feliciter cessisset, mansisse deinde morem sollennem, ut Lupercalia a nudis celebrarentur. Virg. Aen. l. 8. v. 342. et seqq.Hinc lucum ingentem (quem Romulus acer asylumRettulit) et gelida monstrat sub rupe Lupercal,Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.Ovid. Fast. l. 2. v. 421.Illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis.Magna dati nutrix praemia lactis habet.Idem Ibid. v. 423. De Lupercis autem Virg. Aen. l. 8. v. 663.Hîc exsultantes Salios nudosque Lupercos.Iuv. l. 1. Sat. 2. v. 142.Nil prodest agili palmas praebere Luperco.Durarunt festa haec usque ad Anastasium Imp. cum sub Theodorico, A. C. 496. abolita sunt, Gelasio Papâ. V. T. 3. Conc. Baron. Ann. Plutarch. Varron. etc. Nic. Lloyd. Dion. Halic. l. 1. p. 25., 67. et in orig. Gentis ex variis auroribus collecta p. 777.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.